

Liber Quartus Regum*
Caput 11: Versus 1
Athalia vero.[RAB.]Athalia, quae semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogae, quae semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quae aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadae, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater:Hic est dilectus Filius meus[Matth. 3.], cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.